monumenta.ch > Plinius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 92
{XXIX} multa et alia ex his remedia sunt, propter quae in melle servantur. Noctua apibus contraria et vespis crabronibusque et sanguisugis; pici quoque Martii rostrum secum habentes non feriuntur ab iis. adversantur et locustarum minimae sine pinnis, quas attelebos vocant. Est et formicarum genus venenatum, non fere in Italia. solipugas Cicero appellat, salpugas Baetica. his cor vespertilionis contrarium omnibusque formicis. Salamandris cantharidas diximus resistere.